monumenta.ch > Plinius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 95
{XXVII} claritatem excitari melius inveterato medicamento, adservari autem in Cypria pyxide; eodem sanari argema, scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices, glaucomata vero iocineris recentis inassati sanie cum despumato melle inunctis. dentes eius dentium doloribus tactu prodesse vel alligatos numeri ordine, umerorum et lacertorum doloribus; eiusdem dentes, sed e sinistra parte rostri, inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciatibus;